Glose
Qui pertransiit,etc. In Graeco additur,per quadraginta dies,non quod quotidie cum illo manducarent et biberent, nam esset contrarium Joanni, qui octo dies interponit quibus eis visus non est, ut tertio manifestaretur, et totidem diebus jejunavit ante mortem, cibo indigens, quod manducavit post resurrectionem jam cibo non indigens. Jejunavit ante mortem, ut nos abstineremus a desideriis hujus saeculi. Manducavit, docens per hoc quod nobiscum est usque ad consummationem saeculi. Jejunium est in certamine, quia qui in agone est, ab omnibus se abstinet. Cibus est in spe pacis, quae perfecta erit, cum mortale hoc induerit immortalitatem. Nos autem cum viam Domini carpimus, a vanitate saeculi jejunamus, et futura repromissione reficimur.[RAB.]Per quadraginta dies, non assidue, sed quibusdam vicibus in illo quadragenario dierum numero factis.